

Liber Paralipomenon Secundus*
Caput 3: Versus 16
Capitibus columnarum.Capita columnarum, id est suprema pars, praecordia sunt doctorum, quorum Deo devotis cogitationibus sicut capite membra, ita ipsorum omnia opera dirigantur et verba.Malogranata.Uno foris cortice multa interius grana circumdant, unde Ecclesiam significant, quia unius fidei munimine innumera electorum agmina circumdat, vel cujusque justi vitam et mores, qui multa cogitationum virtutumque insignia, ne forte defluant, firma fidei et humilitatis vallant custodia. Apte vero capita columnarum malis granatis erant in gyro circumdata, quia sancti doctores priorum vitam fidelium ad memoriam revocant; eorumque exemplis et sermones suos omni parte confirmant, ne si aliter quam illorum habet regula, vixerint vel docuerint, errent.